- MAQUEDA
- MAQUEDAnomen familiae Castellanae, in Hispania illustris, quae familiae de Cardenas ramus est; In hac enim Garsiae Lopezii de Cardenas filii, Garsias Lopezius et Rodericus cum diversas lineas eepissent, uti supra vidimus, minor hic natu; in civitate Ocanna habitans, Gutierium et Rodericum genuit; quorum ille pater fuit Didaci primi Ducis Maquedae: quo nati, Bernhardinus, a quo reliquo Duces propagati sunt et Gutierius. Dominorum de Torralva et Beleta; cum cognomine Carillo de Albornoz, Sator. Priorum series haec est: Rodericus de Cardenas, ex Agnete Martinez del Castillo, genuit Gutierium de Cardenas Dn. de Maqueda, Teresiae Henriqueziae (filiae Alfonzi Castellae Admiralis) maritum et ex ea patrem Didaci de Cardenas, Duc de Maqueda. Huic ex Mencia Pacieca de Velasco (filia Iohannis Pacheci Ducis Escalonae) natus Bernardinus I. Isabellam de Velasco (filiam Inici Fernandini Connest. Castellea) sibi iunxit, ex eaque suscepit Bernardinum II. patrem, ex Iohanna Portugallica (filia Iacobi, Ducis Bragantiae) Bernardini III. de Cardenas, Ducis de Maqueda, Marchionis d'Elche, cui Luisa Mauricia de Lara Manuel Ducis de Naiera (filia Iohannis Manricii de Lard Manuel D. de Naiera et Mariae Gironae de la Cueva) patrium Ducatum attulit, atque ei genuit Bernardinum Marchionem d'Elche, Georgium Ducem de Maqueda, Iacobum Manuel Iohannem Petrum Mariam et Annam Mariam; e quibus Maria nupsit Iohanni Andreae de Mendoza Marchioni de Cannete, Anna Maria vero Georgio de Lancastro Duci de Aveiro, et Torres Nuevas, ex co mater Raimundi Ducis de Aveiro, A. C. 1642. Ioannis et Mariae Iulianae, Vid. Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Part. II. p. 41. et 101.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.